Magister dictus prehabita consultacione cum preceptoribus statuit reysam anno 1394. ad reedificandum de fortissimis lignis Ritterswerder in locum pristinum, proponebantque pergere in Wyllam, collecta grandi copia suorum et peregrinorum de Francia et Almannia etc. Vocaverat etiam Magister sagittarios de Genewel 150, cum quibus dominus Theodoricus de Logendorff susceptis ibidem insigniis militaribus navigio venit in Prussiam, aliqui eorum nati erant de Francia, maior pars de Genewel, et veniunt in justa hora ad impugnandum infideles. Magister tandem porrexit in Konigsberg et post hec in Labyo cum preceptoribus.
Supervenit Marschalcus cum peregrinis de Labio, magnus commendator etc. navigio transeunt in reysam cum peregrinis, committentes commendatori de Elbingo, ut equos mitteret post eos et veniunt in stagnum vulgariter Kurisch-Hab et tempestate valida ingruente sunt turbati. Cristburgenses amiserunt ibidem arma et alii plures et cum periculo veniunt in Gilgam et ascenderunt in hoc flumine in Mymilam, tendentes in [358] Ragnitam, venientes quoque ante Suppam, ubi Samayte eos cognoverunt et Wytaudo detulerunt. Et celeri navigio Magister cum suis ascendens Mimilam, descendit in Ritterswerder, stans in 4 diebus et audivit, quomodo Wytaud superveniret cum magno exercitu et venit ad terram sicut prius in dolo et cum bombardis suis impugnat tentoria Magistri, Marschalci, maxime tentorium commendatoris de Balga. Similiter magister ordinavit pixides in hostes suos in pari forma. Tandem Magister et Wytaut colloquuntur, sed pax expiravit, et iterum ut prius mutuo se invadunt; unde duo sub Wytaud sunt occisi per sagittarium Magistri, duo in aquis similiter quam lapides volitabant. Hinc et inde Lithwani fortiter armati, quietis impacientes cum bombarda per quendam Genewel sunt turbati.
Multi quoque Polonorum erant presentes cum Wytaudo contra cristianos bellantes, de quo postea possent penitere aut sui successores propter presumpcionem et superbiam eorum. Witaudusque habuit in suo exercitu 15000 equestrium armatorum. Turba magistri parva fuit; preceptores cum peregrinis erant in bono animo. Magister quoque confortans suos et animans, in numero armatorum vix habens 400, nec desperabant aggredi tantam multitudinem neque formidabant innumeras sagittas etc. Magister bombarum Girke se ipsum negligenter occidit, Andreas vero dicto auxilio in insula se protexit.
[360] Deinde Magister mandavit marschalco, ut celeriter adduceret exercitum et omnes ad arma valentes cum equis. Quo audito Wytaudus convertit se cum exercitu suo ad Lithwaniam, et statim supervenit exercitus Brandenburgensis, et multi alii ab hostibus fuerunt interempti, multique captivati et vinculati. Exercitus veniens ad insulam; et post-quam Magister ibi IX stetisset dies, dimissa structura festinant in antiquum Cawen, accepts de navibus cibariis imponunt plaustris, stans ibidem duobus diebus, precepit, ut quilibet sibi provideret victum ad V septimanas, proposuit viam breviorem ad Wyllam. Quidam Lithwanus ibidem deprehensus est, a quo audiunt, Wytaudum stare in nemore intra septa succisorum arborum et armatum VIII vallis cum truncis et roboribus conclavatis cum bombardis et telis innumeris et Samaitis cum potencia sua. Quibus auditis Magister cum suis habita consultacione attemptavit ire per aliam viam, que ducit ad sinistram manum, circuiens per deserta, qualis nunquam a prutenis fuit perambulata, dilantando viam, inveniunt paludes multos, per quas pontes fecerunt. Unam noctem stetit magister in quadam vasta silva, in qua parum quietis habuit, in qua nec pabula pro equis etc. inventa sunt. Altera die invenerunt necessaria; quendam captivant bayorem vocabulo Lendenxrak de Stewa; dimisso Wytaudo procedunt in Paparten et quiescunt juxta stagnum. Ibi Sedemunt captivatur vulgariter Me [362] wen et magistro presentatur, qui eum consilio suorum propter eius tradimenta per talos suspendi, quia dolosus sepius inventus inter ordinem et paganos. Sequenti die statuunt insidias et procedunt et gener Wytaudi cum duobus captivatur et unus occisus est. Convertuntque se ad Wyllam, ubi invenerunt necessaria pro equis, et in ordine vexillorum, ut superius patuit, sancti Georgii 4tum in ordine, tenuit dominus Eberhardus de Entzenherg, beate virginis dominus Ruspetzeler Francigena, deinde sequitur Magistri et aliorum cristianorum. In sabbato circumdederunt castrum; quidam de Francigenis cum equis tectis accesserunt, quorum quidam telis transfixi sunt, sic et equi quidam de nostris, percurruntque per paludem et cum crisianis sagittis mutuo se invadunt et comprimunt per longum tempus. Post hec exercitus pertransiit fluvium Wyllam et statuit stacionem retro castrum, exeuntque et in loco antiqui castri in monte viriliter invadunt cristianos, donee Magistri ordinacione sagittarii de Genewel eos a monte in forti alterna pugna propellerent ad castrum, quibusdam interfectis, nec post presumebant descedere. Sagittarii tunc occupant montem contra inimicos, deinde comportata sunt protecticula bombarde etc., quibus multipliciter domus impugnatur; varii eciam contigerunt conflic tus, in quibus Lithwa[364]ni vulnerati et captivati fuerunt, unus mansit in Wylla de cristianis, cuius causa polonis soldatis impugnatur, qui sepe pastuarios invaserunt, capiunt et occidunt; unde Magister cum consilio suorum misit vexillum marsalci cum multis; nichilominus multi vitam perdiderunt, ut assolet in tabs modi negociis. Sagittarii habita consultacione transeunt de castro, ut posteriores compellant. Deinde Magister consilio preceptorum premisit vexillum episcopi sambiensis, deinde Comitem Rudolfum de Kiborg commendatorem in Balga, de Brandenburg, et fratrem Marquardum de Soltzbach commendatorem de Reno, vicecommendatorem de Konigsberge ad insidiandum et invadendum Wytaudum, qui per suos speculatores seu vigiles avisatur, dicentes ei, inimicos esse in propinquo in parva potencia. Interim cristiani pertransibant silvam celeriter et veniunt ad paludem, in quo cognoverunt hostes cum potencia in duplici turma, in una Samayte cum Rutenis, in alia Wytaud cum suis, fortiter sibi adherentes, partibus in duabus. Nec de cristianis quis primus presumebat intrare paludem, donee eligerentur meliores, considerantes inimicorum ducem, turmam sinistram invadunt viriliter et dei dono Ruteni fugiunt, quos Comes de Czolrer cum parte populi hostiliter persequitur, hortaturque populum ad pugnam et bono animo surgunt contra Wytaudum, et fit grand bellum. Wytaud primo fugit, ut pluries fecerat et alii consequuntur; unde occisi [366] sunt 500 viri armati sub vexillo Wytaudi, quod eciam vi optentum est; unus quoque captivatus dux sc. Ywanus de Bilsa et multi occisi. Preceptores reduxerunt vexilla sua VII ad magistrum prope Wyllam, presentantes dictum ducem Magisro, et omnes gratulantur de huiusmodi paganorum multorum occisione. De nocte 400 descenderunt de castro, ut sagittarios levarent et pixides, qui dormierunt. Sed frater Johannes de Striffen commendator de Brandenburg, qui excubias temptavit, ab eis est visus; unde sagittis hostiliter eum invadunt, donee ad clamorem Balgenses commendatori subvenirent. Et sic pugant nocte. Post stacionem dierum 8 et post varia bellorum exercicia Magister Lyvoniensis venit ad Nergam et posteri sui sequenti die. Et Magister Prussie occurrit ei, invitat et amice tractat cum militibus suis et preceptoribus, ut decuit, in habundancia victualium etc. Nona die exercitus surgit et ad inferiorem civitatem se ponit, ubi variis ictibuis, sagittis etc. cristiani a Lithwanis turbantur non sine vindicta. Lyvoniensis Magister statuit sessionem ad Nergam infra domum, fecitque duos pontes et singulis diebus equitant sui pro preda, una vice 60 ex eis sunt captivati, tres teutoni et unus dominorum; innumeri nichilominus Lithwanorum [368] sunt occisi et captivati. Magister eciam Prussie fecit erigi protecticula et X pixides, cum quibus die noctuque sagittatur, donee chorea. Lithwanorum, quam in ponte habere solebant, deponeretur. Clauserunt quoque ad 8 dies, depositis pontibus, portas, firmabant cum multo labore et fatiga continua; turris castri sagittis dirumpitur et in aquam ruit. Reedificant vero structuram ligneam et similiter ut pulvis deicitur. Ex uno eciam lapidis impulsu multi corruerunt; unde Castrenses huiusmodi considerantes, ligneam structuram et turrim succenderunt. Deinde pixides statuuntur contra murum, qui crebris lapidum impulsibus pulverisatur. Turris eciam minor destructa pari modo; postea pruteni faciunt pontem trans Nergam in perniciem Lithwanorum, per quern adduxerunt necessaria exercitui. Unum quoque tugurium a proprio igne inflammatum est, de quo alia tuguria multa, similiter plures homines fuerunt incinerati. Flandrenses vero et Francigene maiora dampna in victualibus etc. tulerunt. Fuerunt quidem tuguria tecta cum frondibus habilibus ad incendium et difficilibus ad extinguendum. Post hec ordinant bombardam contra turrim inferiorem et injectione lapidum quassata et in pulverem redacta est. Interim singulis diebus nova fabricaverunt protecticula et propugnacula, que eciam Magistro cum bombardis parum proficiebant.
Volebant eciam aquam per nova fossata deducere et in [370] huiusmodi labore fodiendi multi prutenorum sunt offensi et ideo postponunt labores tales, relinquentes fossas, quales anie erant.
Confringunt quoque in muro foramen, per quod more hyrundinum evolant et intrant et lanceis et gladiis cristianos figunt et restaurant etc. Insidias machinantur, quibus exercitum incitant; currerunt enim ad protecticula, quasi volentes ea concremare et iam tetenderant pixides ad sagittandum in cristianos; uni quippe domino ambo crura fuerunt detruncata, alter vero occisus est a paganis et ita a lapidibus atque telis cristicole plurimum sunt turbati et offensi, populum cogentes retroire. Huiusmodi exerciciis XII diebus centinuatis preter priores 8 Magister Livoniensis cum suis vertit se ad Lyvoniam. Wytaud continuo tractat cum Magistro Prussie, uec invenitur, quid tractaverint.
Francigene volebant cum Polonis equitare pro armis et equis; sed magister intercepit propter melius et marschalcus Wernherus Tetinger ait: neminem honorem contingere, qui cum eis equitaret, cum sint fidei impugnatores.
Proxima dominica Magister surgit a stacione, prehabito tractatu, quod curia regis post hec non debeat cremari et ita transeunt VI miliaria in die et veniunt in Tracken, ubi post quietem noctis in crastino tendunt ad silvam malam, Magister et totus exercitus, in qua steterunt sub custodia audiuntque ibidem a quodam Lithwano captivato, Wytaudum dixisse quibusdam [372] ut fixe starent prope terre defensionem vulgariter Lantwere, et ipse post tergum persequi vellet eos, nec possent evadere; unde angustie sunt undique cristianis, donee in una parte de Samaitis 250 fuerant occisi; cristiani tunc seorsum, sed et sagitarii de Genevel precesserunt hostiliter, et dominus Stobelyn Francigena cum quibusdam fratribus insurgunt in eos et obtinent terre defensionem fortiorem, quam unquam visa fuit ab actore huius cronicae. Multa plaustra a peregrinis et fratribus sunt dissecta et ita in manu valida silvam pertransibant. Nec perceperunt Wytaudi exercitum retro, in crastino prope Slusam veniunt ad Mimilam, per quem commendator de Barten, primo transfretavit cum suis, consequenter de Ragnita, prefectus de Insterburg et captivorum innumeri, donee supervenirent preceptores, qui occiderant et predam equorum magnam portant. Magister venit prope antiquum Cawen ad naves, equitans trans Nergam prope Samaytarum terram, descendens Mimilam infra Jurgenburg, donee totus exercitus pertransisset cum omnibus equis etc. Et consequenter de Suppa convertunt se ad Prussiam; Magister navigio cum [374] peregrinis trans Grauden, dimissis post se plus quam 400, qui multos occiderant incredulos ei ita exercitus revertitur domum et optat salutem cronica cristianis, aliis vero misericordiam eternam.
Caput XXXII
Accidit in absencia Mayisiriy, quod vice-commendator in Barten cum 200 intraret terram Draweten inavisatam, devastans sine resistencia aliqua, pernoclans in ea et de Rutenis interfecit ultra 100 et captivos Rutenos XL et totidem equos, 4 quoque sexagenas thaurorum et sani sunt reversi. In absencia eciam Magistri Lyvoniensis sui instancias habuerunt; domus enim dicta Dobelie cum clamore circumdata est, suburbium exustum et circum vastatum quidquid est inventum; domus hec sita est in deserto in Lyvonia.
Lithwani machinantur insidias et cum 50 armatis de Garten villam prope Wysel devastant non longe de Pentsintzen, occisis hominibus in cinerem redacta est. Cumque de Barten dampna eis intulisset; in vindictam sequuntur et veniunt in Wesen avisatam et ante castrum duos captivabant, unam eciam mulierulam. Volebant quoque pontem succendisse ante castrum, sed in defensione duos occidunt et multi vulnerantur telis et lanceis, unde cir[376]cumquaque igne et gladio vastant, predam multam cum XL euis deportant in Lithwaniam. Hec acta sunt in absencia magistri, dum esset ante Wiliam.
Iterum commendator de Ragniia misit 4 ad deserta latrocinari, qui 4 occidunt Lithwanos bellicosos, unum juvenem capiunt cum 7 equis, quos domi detulerunt in salute.
Caput XXXIII
Predicta cronica, intellige, in vulgari teutonico et rigmis confecta, finita est anno 1394. in vigilia 11000 virginum et in medio anno consumata. Si quid vero corruptum inventum fuerit, vicio scriptoris annotetur. Et quicunque earn legerint etc. veniant ad dextram dei vivi. Amen.
Anno vero 1464. translata est in latinum rude, ut patet legenti, et in 22 diebus completa, primo aspectu exemplaris et imo ne miretur quis, minus bene earn esse translatam et in latino corruptam propter exemplaris imperfectionem et quorundam vocabulorum raritatem, que merito debent translatorem excusare. Inhoata anno 1293. et terminata 1394. materia sc. historiarum. Translata vero et transsumpta anno 1464.
Проф. А. Ванновский
Предисловие к изданию 1842 г.
Проф. А. Ванновский
Предисловие к изданию 1842 г.
НОВОЙ ПРУССКОЙ ХРОНИКИ Виганда из Марбурга (1394)
Это хроника Виганда из Марбурга, рыцаря и брата ордена крестоносцев, которая ныне в виде, в котором сохранилась, из печати впервые выходит. Долгое время этот важный исторический источник считался утраченным, ибо после того, как Гаспар Шютц из Гданьска (Gasparus Schutzius Gedani) в середине XVI в. ее для уточнения своей истории использовал, данная хроника полностью ушла в забвение и никто её с тех пор не видел. Кто был знаком с нею, знал её лишь по небольшим цитатам, которые Шутц из неё привел, цитаты эти вызывали в исследователях стародавних деяний лишь еще большее желание ознакомиться со всем текстом? ибо помимо важности сути текста, должна была она (хроника) заполнить большие лакуны (пробелы) в источниках исторических Пруссии и Литвы. Неполные известия, которые нам о первой половине XIV в. сообщил Пётр из Дусбурга, а также ошибочные описания первых лет хроники Иоанна Линденблатта (с 1360 г.) не дают нам верного и правдивого образа данного века, который, безусловно, принадлежит к наиважнейшей эпохе господства ордена крестоносцев. Насколько был болезненным сей недостаток информации о времени, в котором жил Винрих Книпроде (Winrichus Kniprode), свидетельствует наличие литературной фальши (например, использованной Бекером (Bekeri) в его очерках истории великого магистра Винриха Книпроде), появившейся из-за отсутствия более точных источников.