Vade, liber, qualis, non ausim dicere, felix,
Te nisi felicem fecerit Alma dies.
Vade tamen quocunque lubet, quascunque per oras,
Et Genium Domini fac imitere tui.
I blandas inter Charites, mystamque saluta
Musarum quemvis, si tibi lector erit.
Rura colas, urbem, subeasve palatia Regum,
Submisse, placide, te sine dente geras.
Nobilis, aut si quis te forte inspexerit heros,
Da te morigerum, perlegat usque lubet.
Est quod Nobilitas, est quod desideret heros,
Gratior haec forsan charta placere potest.
Si quis morosus Cato {II}, tetricusque Senator,
Hunc etiam librum forte videre velit,
Sive magistratus, tum te reverenter habeto;
Sed nullus; muscas non capiunt aquilae {III}.
Non vacat his tempus fugitivum impendere nugis,
Nec tales cupio; par mihi lector erit.
Si matrona gravis casu diverterit istuc
Illustris domina, aut te Comitissa legat:
Est quod displiceat, placeat, quod forsitan illis,
Ingerere his noli te modo, pande tamen.
At si virgo tuas dignabitur inclyta chartas
Tangere sive schedis haereat illa tuis:
Da modo te facilem, et quaedam folia esse memento
Conveniant oculis quae magis apta suis.
Si generosa ancilla tuos aut alma puella
Visura est ludos, annue, pande lubens.
Dic utinam nunc ipse meus (nam diligit istas)
In praesens esset conspiciendus herus [35].
Ignotus notusve mihi de gente togata
Sive aget in ludis, pulpita sive colet,
Sive in Lycaeo, et nugas evolverit istas,
Si quasdam mendas viderit inspiciens,
Da veniam Authori, dices; nam plurima vellet
Expungi, quae jam displicuisse sciat.
Sive Melancholicus quisquam, seu blandus Amator,
Aulicus aut Civis, seu bene Comptus eques
Huc appellat, age et tuto te crede legenti,
Multa istic forsan non male nata leget.
Quod fugiat, caveat, quodque amplexabitur, ista
Pagina fortasssis promere multa potest.
At si quis Medicus coram te sistet, amice
Fac circumspecte, et te sine labe geras:
Inveniet namque ipse meis quoque plurima scriptis,
Non leve subsidium quae sibi forsan erunt.
Si quis Causidicus chartas impingat in istas,
Nil mihi vobiscum, pessima turba vale;
Sit nisi vir bonus, et juris sine fraude peritus,
Tum legat, et forsan doctior inde siet.
Si quis cordatus, facilis, lectorque benignus
Huc oculos vertat, quae velit ipse legat;
Candidus ignoscet, metuas nil, pande libenter,
Offensus mendis non erit ille tuis,
Laudabit nonnulla. Venit si Rhetor ineptus,
Limata et tersa, et qui bene cocta petit,
Claude citus librum; nulla hic nisi ferrea verba,
Offendent stomachum quae minus apta suum.
At si quis non eximius de plebe poeta,
Annue; namque istic plurima ficta leget.
Nos sumus e numero, nullus mihi spirat Apollo,
Grandiloquus Vates quilibet esse nequit.
Si Criticus lector, tumidus Censorque molestus,
Zoilus {IV} et Momus {V}, si rabiosa cohors:
Ringe, freme, et noli tum pandere, turba malignis
Si occurrat sannis invidiosa suis:
Fac fugias; si nulla tibi sit copia eundi
Contemnes, tacite scommata quaeque feres.
Frendeat, allatret, vacuas gannitibus auras
Impleat, haud cures; his placuisse nefas.
Verum age si forsan divertat purior hospes,
Cuique sales, ludi, displiceantque joci,
Objiciatque tibi sordes, lascivaque: dices,
Lasciva est Domino et Musa jocosa tuo,
Nec lasciva tamen, si pensitet omne, sed esto,
Sit lasciva licet pagina, vita proba est {VI}.
Barbarus, indoctusque rudis spectator in istam
Si messem intrudat, fuste fugabis eum,
Fungum pelle procul (jubeo), nam quid mihi fungo
Conveniunt stomacho non minus ista suo.
Sed nec pelle tamen; laeto omnes accipe vultu,
Quos, quas, vel quales, inde vel unde viros.
Gratus erit quicunque venit, gratissimus hospes
Quisquis erit, facilis difficilisque mihi.
Nam si culparit, quaedam culpasse juvabit,
Culpando faciet me meliora sequi.
Sed si laudarit, neque laudibus efferar ullis,
Sit satis hisce malis opposuisse bonum.
Haec sunt quae nostro placuit mandare libello,
Et quae dimittens dicere jussit Herus.